— 286 —
      22. Quod magnes trahat ferrum.
      23. Quod magnes armatus multo plus ferri sustineat,
quam nudus.
      24. Quod ejus poli, quamvis contrarii, se invicem
juvent ad idem ferrum sustinendum.
      25. Quod rotulae ferreae, magneti appensae, gyratio
in utramvis partem a vi magnetica non impediatur.
      26. Quod vis unius magnetis varie possit augeri vel
minui, varia magnetis alterius aut ferri ad ipsum applicatione.
      27. Quod magnes, quantumvis fortis, ferrum a se
distans, ab alterius debilioris magnetis contactu retrahere possit.
Descartes PPh 28