— 286 —
      17. Quod haec vis in Terra, maximo magnete, minus
fortis appareat, quam in plerisque aliis minoribus.
      18. Quod acus a magnete tactae suas extremitates
eodem modo versus Terram convertant, ac magnes
suos polos.
      19. Quod eas non accurate versus Terrae polos convertant,
sed varie variis in locis ab iis declinent.
      20. Quod ista declinatio cum tempore mutari possit.
      21. Quod nulla sit, ut quidam ajunt, vel forte quod
non eadem nec tanta sit, in magnete supra unum ex
suis polis perpendiculariter erecto, quam in eo cujus
poli aequaliter a Terra distant.
Descartes PPh 286