— 391 —
      Postremo propositioni negativae potissimum in regione veritatum primas
demandare et omnium caput ac firmamentum salutare, quis est, cui non duriusculum
et aliquanto etiam peius quam paradoxon videatur, cum non pateat, cur
negativa veritas prae affirmativa hoc iure potita sit? Nos potius, cum sint bina
veritatum genera, bina ipsis etiam statuimus principia prima, alterum affirmans,
alterum negans.
Kant ND 391