— 285 —
      12. Quod magnes de vi sua nihil amittat, quamvis
eam ferro communicet.
      13. Quod ipsa brevissimo quidem tempore ferro
communicetur, sed temporis diuturnitate magis et
magis in eo confirmetur.
      14. Quod chalybs durissimus eam majorem recipiat,
et receptam constantius servet, quam vilius ferrum.
      15. Quod major ei communicetur a perfectiore
magnete, quam a minus perfecto.
      16. Quod ipsa etiam Terra sit magnes, et nonnihil
de sua vi ferro communicet.
Descartes PPh 28