— 284 —
CXLV.
Enumeratio proprietatum
virtutis magneticae.

      Quae omnia ex principiis Naturae supra expositis
ita sequuntur, ut quamvis non respicerem ad illas magneticas
proprietates, quas hic explicandas suscepi,
ea tamen non aliter se habere judicarem. Deinceps
autem videbimus, horum ope tam apte et perspicue
omnium istarum proprietatum dari rationem, ut hoc
etiam videatur sufficere, ad persuadendum ea vera
esse, quamvis ex Naturae principiis sequi nesciremus.
Et quidem magneticae proprietates, quae ab ipsarum
admiratoribus notari solent, ad haec capita possunt
referri.
      1. Quod in magnete duo sint poli, quorum unus
ubique locorum versus Terrae polum Borealem, alius
versus Australem se convertit.
      2. Quod isti magnetis poli, pro diversis Terrae locis
quibus insistunt, diversimode versus ejus centrum se
inclinent.
      3. Quod si duo magnetes sint sphaerici, unus versus
alium eodem modo se convertat, ac quilibet ex ipsis
versus Terram.
      4. Quod postquam sunt ita conversi, ad invicem
accedant.
      5. Quod si in contrario situ detineantur, se mutuo
refugiant.
      6. Quod si magnes dividatur plano, lineae per suos
polos ductae parallelo, partes segmentorum, quae prius
junctae erant, se mutuo etiam refugiant.
Descartes PPh 284