— 283 —
CXLIV.
Quae sit differentia inter
meatus magnetis.
chalybis, et ferri.

      Quantum autem ad meatus recipiendis particulis
striatis idoneos, satis quidem patet ex dictis, permultos
tam in chalybe quam in ferro esse debere; ac etiam
eos esse in chalybe magis integros et perfectos, ramulorumque
extremitates in ipsorum spiris eminentes,
cum semel in unam partem flexae sunt, non tam facile
in contrariam posse inflecti, quanquam etiam in hoc
facilius, quam in magnete flectantur; ac denique
omnes istos meatus, non in chalybe aut alio ferro, ut
in magnete, orificia sua recipiendis particulis striatis
ab Austro venientibus idonea, in unam partem, et idonea
recipiendis aliis a Borea venientibus, in contrariam
convertere; sed eorum situm varium atque incertum
esse debere, propterea quod ignis agitatione
turbatur. Et in brevissima illa mora, qua haec ignis
agitatio frigore sistitur, tot tantum ex istis meatibus
versus Austrum et Boream converti possunt, quot particulae
striatae, a polis Terrae venientes, sibi tunc temporis
per illos viam quaerunt. Et quia istae particulae
striatae omnibus ferri meatibus multitudine non respondent,
omne quidem ferrum aliquam vim magneticam
accepit ab eo situ, quem habuit respectu partium
terrae, cum ultimo candefactum refriguit, vel etiam ab
eo in quo diu immotum stetit, si diu in eodem situ steterit
immotum; sed pro multitudine meatuum quos
in se continet, potest habere adhuc majorem.
Descartes PPh 283