— 479 —
Sunt quidem et
aliae eiusdem sententiae demonstrationes in promptu, quarum ut unicam
allegem, triangulum aequilaterum e monadibus, si ita arridet, constructum concipe,
cuius si duo latera producantur in indefinitum, inque hisce sumpseris distantias
duplo, triplo, quintuplo, centuplo etc. lateribus trianguli dati maiores,
harum extremitates lineis physicis iungi possunt, quae erunt in eadem ratione,
ut illae, tertio trianguli latere maiores tantundemque pluribus particulis simplicissimis
constabunt. Quia vero inter quamlibet harum monadum atque eam,
quae in vertice anguli constituta est, lineae physicae ductae concipi possunt,
hae basin trianguli dati infinities dividunt, adeoque spatii divisibilitatem infinitam
egregie tuentur. Sed qui demonstrationem superius allatam absque praeiudicatarum
opinionum impedimentis perspexerit, omnibus aliis vacare meo
quidem iudicio potest.
Kant MoPh 479