— 281 —
CXLIII.
Quomodo chalybs temperetur.
      Ac etiam chalybs jam factus, si rursus igni admoveatur,
etsi non facile liquescat, quia ejus grumuli
nimis crassi sunt et solidi ut ab igne integri moveantur,
et ramenta quibus unusquisque grumulus constat,
— 282 —
nimis arcte compacta, ut locis suis plane extrudi
possint: mollitur tamen, quia omnes ejus particulae
calore concutiuntur; et postea si lente refrigeretur,
non resumit priorem duritiem, nec rigorem, nec fragilitatem,
sed fit flexile instar ferri vilioris. Dum enim
Descartes PPh 281-282