— 281 —
CXLII.
Quae sit differentia inter
chalybem, et aliud
ferrum.

      Non autem omnes glebae aeque aptae sunt, ut in
chalybem vertantur; ac etiam illae eaedem, ex quibus
optimus et durissimus chalybs fieri solet, vile tantum
ferrum dant, cum igne non convenienti funduntur.
Nam, si glebae ramenta sint adeo angulosa et
confragosa, ut sibi mutuo prius adhaereant, quam superficies
suas apte possint ad invicem applicare, atque
in guttulas distingui; vel si ignis non sit satis fortis ad
liquorem ita in guttulas distinguendum, et ramenta
ipsas componentia simul constringenda; vel contra,
si sit tam fortis, ut istorum ramentorum aptum situm
disturbet: non chalybs, sed ferrum minus durum et
magis flexile habetur.
Descartes PPh 281