— 281 —
CXLI.
Cur chalybs sit valde
durus, rigidus, et fragilis.

      Et totus liquor, hoc pacto in guttulas sive grumulos
distinctus, si celeriter frigescat, concrescit in chalybem
admodum durum, rigidum et fragilem, fere ut vitrum.
Quippe durus est, quia constat ramentis sibi mutuo
arctissime conjunctis; et rigidus, hoc est, talis ut, si
flectatur, sponte redeat ad priorem figuram, quia
flexione ista ejus ramentorum exiguae superficies non
disjunguntur, sed soli meatus figuras mutant, ut supra
de vitro dictum est; denique est fragilis, quia guttulae,
sive grumuli, quibus constat, sibi mutuo non
adhaerent, nisi per superficierum suarum contactum;
atque hic contactus non nisi in paucissimis et perexiguis
locis immediatus esse potest.
Descartes PPh 281