— 375 —
      Cum vero e prop. IV. constet, secundum hypothesin nostram vires
distendentes quantitati distensionis proportionales esse oportere, hoc in casu
liquet, vires elastrum comprimentes spatio compressionis proportionales fore.
      Egregie asserta haec nostra, quae de la Hire in Monum. R. A. Sc. Paris.
anni 1705
circa compressionem elastrorum comperta prodidit, stabiliunt; si
rem sollicite examinaveris per aliam qualemcunque hypothesin vix tam apte
et congrue explicanda.
Kant Ign 375