— 279 —
Atque ita vix ulla est ferri gleba,
quae non aliquo modo ad magnetis naturam accedat,
et nullus omnino est magnes, in quo non aliquid ferri
— 280 —
contineatur; etsi forte aliquando istud ferrum aliquibus
aliis corporibus tam arcte adhaereat, ut facilius
igne corrumpi, quam ab iis educi possit.
Descartes PPh 279-280