— 278 —
CXXXVII.
Qua ratione etiam sint
in singulis ejus ramentis.

      Nolo tamen hic affirmare, in singulis ferri ramentis
esse integra foramina, in modum cochlearum intorta,
per quae transeant particulae striatae; ut etiam nolo
negare, quin talia multa in ipsis reperiantur: sed hic
sufficiet, si putemus istiusmodi foraminum medietates
in singulorum ramentorum superficiebus ita esse insculptas,
ut, cum istae superficies apte junguntur, foramina
integra componant. Et facile credi potest, crassiores
illas ramosas et foraminosas interioris terrae
particulas, ex quibus fit ferrum, vi spirituum sive succorum
acrium, illam permeantium, ita fuisse divisas,
ut dimidiata ista foramina, in superficiebus ramentorum
quae ab ipsis separabantur, remanerent; atque
haec ramenta postea per venas terrae exterioris, tum ab
istis spiritibus, tum etiam ab exhalationibus et vaporibus
protrusa, paullatim in fodinas ascendisse.
Descartes PPh 278