— 277 —
CXXXV.
Nullos etiam esse in
ullis corporibus terrae
exterioris praeterquam
in ferro.

      Ac praeterea, cum supra dictum sit, Terrae crustam
interiorem constare partim ramosis particulis sibi mutuo
annexis, partim aliis quae per ramosarum intervalla
hinc inde moventur, isti etiam meatus in his mobilioribus
esse non possunt, propter rationem mox allatam,
sed in ramosis duntaxat. Et quantum ad terram
exteriorem, nulli quidem etiam in ea tales meatus
initio fuerunt, quoniam inter aquam et aërem formata
est: sed cum postea varia metalla ex terra interiore
ad hanc exteriorem ascenderint, quamvis ea omnia,
quae ex mobilioribus et solidioribus illius particulis
conflata sunt, ejusmodi meatus habere non debeant,
certe ilud quod ex ramosis et crassis, sed non adeo
solidis particulis constat, non potest iis esse destitutum.
Et valde rationi consentaneum est, ut credamus
ferrum tale esse.
CXXXVI.
Cur tales meatus sint
in ferro.

      Nullum enim aliud metallum tam difficulter malleo
flectitur, vel igne liquescit, nec ullum etiam adeo durum
sine alterius corporis mistura reddi potest: quae
tria indicio sunt, ejus ramenta magis ramosa sive angulosa
— 278 —
esse, quam caeterorum, et ideo sibi invicem firmius
annecti. Nec obstat quod nonnullae ejus glebae
satis facile prima vice igni liquescant; tunc enim earum
ramenta, nondum sibi mutuo annexa, sed una ab
aliis disjuncta sunt, et ideo caloris vi facile agitantur.
Praeterea, quamvis ferrum sit aliis metallis durius et
minus fusile, est tamen etiam unum ex minime ponderosis,
et facile rubigine corrumpitur, aut aquis fortibus
eroditur: quae omnia indicio sunt, ejus particulas
non esse aliorum metallorum particulis solidiores, ut
sunt crassiores, sed multos in iis meatus contineri.
Descartes PPh 277-278