— 276 —
CXXXIV. Nullos in aëre nec in
aqua esse meatus recipiendis
particulis
striatis idoneos
.
      Et quoniam ex illo aethere, per quem particulas
striatas ab uno polo ad alium reverti dixeramus, quatuor
diversa corpora genita esse posse ostendimus:
nempe Terrae crustam interiorem sive metallicam,
aquam, terram exteriorem, et aërem; notavimusque,
articulo 113 tertiae partis, nulla, nisi in crassioribus
— 277 —
istius aetheris particulis, meatuum ad mensuram particularum
striatarum efformatorum vestigia manere potuisse:
advertendum est hoc in loco, istas omnes crassiores
particulas ad interiorem Terrae crustam initio
confluxisse, nullasque in aqua nec in aëre esse posse:
tum quia nullae ibi particulae satis crassae; tum etiam
quia, cum ista corpora fluida sint, ipsorum particulae
assidue situm mutant, et proinde, si qui olim in iis fuissent
tales meatus, cum certum et determinatum situm
requirant, jamdudum ista mutatione corrupti essent.
Descartes PPh 276-277