— 276 —
Ac praeterea etiam
easdem particulas per unam tantum partem istorum
meatuum ingredi posse, non autem regredi per adversam,
propter tenuissimas quasdam ramulorum extremitates
in spiris istorum meatuum inflexas versus eam
partem, secundum quam progredi solent, et ita in adversam
partem assurgentes, ut ipsarum regressum impediant.
Unde fit, ut postquam istae particulae striatae
per totam mediam Terram, secundum lineas rectas,
vel rectis aequipollentes, ejus axi parallelas, ab uno
hemisphaerio ad aliud transiverunt, ipsae per aetherem
circumfusum revertantur ad illud idem hemisphaerium,
per quod prius Terram ingressae sunt, atque ita rursus
illam permeantes, quendam ibi quasi vorticem componant.
Descartes PPh 276