— 275 —
Atque id
omne, quod ibi ab articulo 105 ad 109 de sidere I
dictum est, de Terra hic intelligentes, putemus esse
multos meatus in media ejus regione, axi parallelos,
— 276 —
per quos particulae striatae, ab uno polo venientes,
libere ad alium pergant, eosque ad illarum mensuram
ita esse excavatos, ut ii qui recipiunt particulas striatas
a polo Australi venientes, nullo modo possint recipere
alias quae veniunt a polo Boreali; nec contra,
qui recipiunt Boreales, Australes admittant: quia
scilicet in modum cochlearum intortae sunt, unae in
unam partem, aliae in oppositam. [>]
Descartes PPh 275-276