— 275 —
CXXXIII.
De magnete. Repetitio
eorum ex ante dictis,
quae ad ejus explicationem
requiruntur.

      Hactenus naturas aëris, aquae, terrae, et ignis, quae
hujus globi, quem incolimus, elementa vulgo censentur,
simulque praecipuas eorum vires et qualitates explicare
conatus sum; sequitur nunc, ut etiam agam de
magnete. Cum enim ejus vis per totum hunc Terrae
globum sit diffusa, non dubium est, quin ad generalem
ejus considerationem pertineat. Jam itaque revocemus
nobis in memoriam, particulas illas striatas primi
elementi, quae supra in tertiae partis articulo 87, et
sequentibus, satis accurate descriptae sunt.
Descartes PPh 275