— 365 —
      Ex quibus evidenter colligitur, quare Arithmetica et
Geometria caeteris disciplinis longe certiores exsistant:
quia scilicet hae solae circa objectum ita purum et simplex
versantur, ut nihil plane supponant, quod experientia
reddiderit incertum, sed totae consistunt in
consequentijs rationabiliter deducendis. Sunt igitur
omnium maxime faciles et perspicuae, habentque objectum
quale requirimus, cum in illis citra inadvertentiam
falli vix humanum videatur. Neque tamen
ideo mirum esse debet, si multorum ingenia se sponte
potius ad alias artes vel Philosophiam applicent: hoc
enim accidit, quia confidentius sibi quisque dat divinandi
licentiam in re obscura, quam in evidenti, et
— 366 —
longe facilius est de qualibet quaestione aliquid suspicari,
quam in una quantumvis facili ad ipsammet veritatem
pervenire.
Descartes Reg 365-366