— 274 —
CXXXI.
Quomodo fiat coloratum.
      Cum autem materiae ex qua fit vitrum, metalla vel
alia corpora permiscentur, quorum particulae magis
igni resistunt, et non tam facile laevigantur, quam aliae
quae ipsum componunt: hoc ipso fit minus pellucidum,
et varios induit colores, prout istae duriores particulae
meatus ejus magis, aut minus, et variis modis, intercludunt.
CXXXII.
Cur sit rigidum instar
arcus; et generaliter,
cur rigida, cum inflexa
sunt, sponte redeant
ad priorem
figuram.
      Denique vitrum est rigidum: ita scilicet, ut nonnihil
quidem a vi externa flecti possit absque fractura,
sed postea cum impetu resiliat, arcus instar, et redeat
ad priorem figuram: ut evidenter apparet, cum in fila
valde tenuia ductum est. Atque proprietas hoc pacto
resiliendi, generaliter habet locum in omnibus corporibus
duris, quorum particulae immediato contactu,
non ramulorum intextu, sunt conjunctae. Cum enim
innumeros habeant meatus, per quos aliqua semper
materia movetur, quia nullibi vacuum est, et quorum
figurae aptae sunt ad liberum isti materiae transitum praebendum,
quia ejus ope antea formati fuerunt, talia
corpora nullo modo flecti possunt, quin istorum meatuum
figura nonnihil varietur: quo fit, ut particulae
materiae, per illos transire assuetae, vias ibi solito minus
commodas invenientes, impetum faciant in eorum parietes,
ad priorem figuram ipsis reddendam. Nempe
si, exempli causa, in arcu laxo, meatus, per quos transire
solent globuli secundi elementi, sint circulares,
putandum est eosdem, in arcu intenso sive inflexo, esse
— 275 —
ellipticos, et globulos, per ipsos transire laborantes,
impingere in eorum parietes secundum minores diametros
istarum ellipsium, sicque vim habere illis figuram
circularem restituendi. Et quamvis ista vis in
singulis globulis secundi elementi exigua sit, quia tamen
assidue quamplurimi per ejusdem arcus quamplurimos
poros meare conantur, illorum omnium
vires simul junctae, atque in hoc conspirantes, ut
arcum reducant, satis magnae esse possunt. Arcus autem
diu intentus, praesertim si sit ex ligno aliave materia
non admodum dura, vim resiliendi paullatim
amittit: quia ejus meatum figurae, longo attritu particularum
materiae per ipsos transeuntis, sensim ad earum
mensuram magis et magis aptantur.
Descartes PPh 274-275