— 273 —
CXXX.
Cur sit pellucidum.
      Praeterea vitrum est pellucidum, quia, dum generatur,
liquidum est, et materia ignis, undique circa ejus
particulas fluens, innumeros ibi meatus sibi excavat,
per quos postea globuli secundi elementi libere transeuntes,
actionem luminis in omnes partes secundum
lineas rectas transferre possunt. Neque enim ad hoc
necesse est, ut sint accurate recti, sed tantum ut nullibi
sint interrupti: adeo ut si, exempli causa, fingamus
vitrum constare particulis accurate sphaericis et aequalibus,
sed tam crassis, ut globuli secundi elementi
transire possint per spatium illud triangulare, quod
— 274 —
inter tres se mutuo tangentes manere debet, vitrum
illud erit plane pellucidum, quamvis sit multo solidius
omni eo, quod nunc habetur.
Descartes PPh 273-274