— 7 PRAEF —
      Cum autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in
meis scriptis reprehensione dignum occurreret, ut
ejus me monere dignarentur, nulla in ea quae de his
quaestionibus attigeram notatu digna objecta sunt,
praeter duo, ad quae hic paucis, priusquam earumdem
accuratiorem explicationem aggrediar, respondebo.
Descartes Med 7 Praef