— 1 —
SERENISSIMAE PRINCIPI
ELISABETHAE,
FREDERICI BOHEMIAE REGIS,
COMITIS PALATINI ET ELECTORIS SACRI ROMANI IMPERII,
FILIAE NATU MAXIMAE.

      Serenissima Princeps,
      Maximum fructum percepi scriptorum, quae antehac
in lucem edidi, quod ea perlegere dignata sis, quodque,
eorum occasione in notitiam tuam admissus, tales dotes
tuas esse cognoverim, ut e re gentis humanae esse
putem, eas seculis in exemplum proponi. Non deceret
me vel adulari, vel aliquid non satis perspectum affirmare,
praesertim hoc in loco, in quo veritatis fundamenta
jacere conaturus sum; et scio non affectatum ac
simplex Philosophi judicium generosae modestiae tuae
gratius fore, quam magis exornatas blandiorum hominum
laudationes. Quapropter ea tantum scribam,
— 2 —
quae vera esse ratione vel experientia cognosco, et
hic in exordio eodem modo ac in toto reliquo libro
philosophabor.
Descartes PPh 1-2