— 272 —
CXXVII.
Cur, cum frigidum est,
sit valde durum.
      Cum deinde vitrum plane refriguit, est valde durum,
sed simul etiam valde fragile, atque eo fragilius
quo citius refriguit. Nempe duritiei caussa est, quod
constet tantum particulis satis crassis et inflexilibus,
quae non ramulorum intextu, sed immediato contactu
sibi invicem adhaerent. Alia enim pleraque corpora
ideo mollia sunt, quod eorum particulae sint flexiles,
vel certe desinant in ramulos quosdam flexiles, qui
sibi mutuo annexi eas jungunt. Nulla autem duorum
corporum firmior adhaesio esse potest, quam ea quae
oritur ex ipsorum immediato contactu; cum scilicet
ita se invicem tangunt, ut neutrum sit in motu ad se ab
alio sejungendum; quod accidit vitri particulis, statim
atque ab igne remotae sunt: quia earum crassities, et
contiguitas, et figurae inaequalitas impediunt, ne possint
ab aëre circumjacente in eo motu, quo ab invicem
disjungebantur, conservari.
Descartes PPh 272