— 271 —
CXXVI.
Cur sit liquidum cum
candet, omnesque figuras
facile induat.

      Vitrum enim, cum adhuc candet, liquidum est, quia
ejus particulae facile moventur illa ignis vi, qua jam
ante fuerunt laevigatae atque inflexae. Cum vero incipit
refrigerari, quaslibet figuras potest induere. Hocque
omnibus corporibus igne liquefactis est commune;
dum enim adhuc liquida sunt, ipsorum particulae
non aegre se accommodant ad quaslibet figuras,
et cum postea frigore concrescunt, easdem retinent,
quas ultimo induerunt. Potest etiam in fila capillorum
instar tenuia extendi, quia ejus particulae, jam
concrescere incipientes, facilius unae supra alias fluunt
quam ab invicem disjungantur.
Descartes PPh 271