— 270 —
CXXV.
Quomodo ejus particulae
simul jungantur.

      Quippe notandum est, cum duo corpora, quorum
superficies aliquam latitudinem habent, sibi mutuo
secundum lineam rectam occurrunt, ipsa non posse
tam prope ad invicem accedere, quin spatium aliquod
intercedat, quod a globulis secundi elementi occupetur;
cum autem unum supra aliud oblique ducitur
vel repit, ea multo arctius jungi posse. Nam, exempli
causa, si corpora B et C sibi invicem occurrant secundum
lineam AD, globuli coelestes, eorum superficiebus
— 271 —
intercepti, contactum immediatum impediunt. Si
autem corpus G hinc inde moveatur supra corpus H,
secundum lineam rectam EF, nihil impediet quominus

immediate ipsum tangat: saltem si utriusque
superficies sint laeves et planae; si autem sint rudes et
inaequales, paullatim hoc ipso motu laevigantur et
explanantur. Itaque putandum est, calcis et cinerum
particulas ab invicem disjunctas, hic exhiberi per
corpora B et C; particulas autem vitri simul junctas,
per corpora G et H. Atque ex hac sola diversitate,
Descartes PPh 270-271