— 59 —
      Ego plane (auditores) videns, et ex animo videns,
longe lateque sophisticae philosophiae tenebras titulo
et existimatione lucis contra veritatis fulgorem ita
grassantes, atque praesumptuosissime triumphantes,
ut ab iis undique tamquam ab ipso sole veritas tamquam
cymmeria caligo explodatur, exsibiletur, et ne
— 60 —
ipsa quidem contradictione censuraque digna tandem
existimetur: diu haerere, meque continere coactus
sum, ne opus tam (primo tamen aspectu) arduum in
caussa adeo neglecta suscipienda adorirer, quo
pro viribus laborarem e cathedra sapientiae extructum
aedificium, tam bene ornatam, adeoque strenue munitam
Aristotelis similiumque authoritatem deturbare
velle, eque fundo caliginis veluti sordescentem eruere
veritatem. Porro quis in pectore accensae lucis ignem
(ne erumpat in aerem) diutius occultum continebit?
Iis igitur aliisque quibuscumque non obstantibus, vincat
tandem (si ita superis videatur) specimen veritatis,
maiestas verae lucis, causae dignitas, occasionis
oblatae commoditas, spesque in eo sita, quod necessarium
est rerum vicissitudine fieri, ut quemadmodum
alternatim diurna lux noctisque tenebrae mutuo succedunt,
ita in orbe intelligentiarum veritas et error.
Idipsum nostrorum etiam adversariorum testimonio
comprobatur, si ei, quod asseruit Plato in Cratilo,
consimile in primo de Coelo et mundo et primo Meteorologicorum
Aristoteles dicit
. Necesse est (inquit)
neque semel, neque bis, sed infinities easdem ad nos
pervenire opiniones.
Bruno Acr 59-60