— 270 —
Cum autem
postea validus et diuturnus ignis pergit in illas
vim suam exercere, hoc est, cum tenuiores particulae
tertii elementi, una cum globulis secundi a materia
primi abreptae, celerrime circa ipsas in omnes partes
moveri pergunt, paullatim earum anguli atteruntur,
et superficies laevigantur; et forte etiam nonnullae ex
ipsis inflectuntur, sicque unae super alias repentes et
fluentes, non punctis duntaxat, sed exiguis quibusdam
superficiebus se contingunt, et hoc pacto simul connexae
vitrum componunt.
Descartes PPh 270