— 270 —
CXXIV.
De vitro, quomodo fiat.
      Ultimus ignis effectus, est calcis et cinerum in vitrum
conversio. Postquam enim ex corporibus, quae
uruntur, tenuiores omnes particulae evulsae ac rejectae
sunt, caeterae, quae pro calce vel cineribus manent,
tam solidae sunt et crassae, ut ignis vi sursum attolli
non possint; figurasque habent ut plurimum irregulares
et angulosas: unde fit, ut unae aliis incumbentes,
sibi mutuo non adhaereant, nec etiam, nisi forte in minutissimis
quibusdam punctis, se contingant. [>]
Descartes PPh 270