— 269 —
CXXII.
Quod mutato ignis
gradu mutetur ejus
effectus.

      Atque in his omnibus ignis gradus est observandus:
eo enim variato, semper aliquo modo effectus variatur.
Ita multa corpora, lento primum igni, ac deinde
gradatim fortiori, admota, siccantur, et varias particulas
exhalant: quales non emitterent, sed potius
tota liquescerent, si ab initio validis ignibus torquerentur.
Descartes PPh 269