— 269 —
CXXI.
De sublimatis et oleis.
      Quaedam etiam particulae crassiores, quales sunt
eae argenti vivi, et salium, quae, vasorum summitati
adhaerentes, in corpora dura concrescunt, satis magna
vi opus habent, ut in sublime attollantur. Sed olea
omnium difficillime ex duris et siccis corporibus exhalantur;
idque non tam ignis vi, quam arte quadam
perfici debet. Cum enim eorum particulae tenues sint
et ramosae, magna vis eas frangeret atque discerperet,
priusquam ex istorum corporum meatibus educi possent.
Sed iis affunditur aqua copiosa, cujus particulae
laeves et lubricae, meatus istos pervadentes, paullatim
illas integras eliciunt ac secum abripiunt.
Descartes PPh 269