— 269 —
CXXIII.
De calce.
      Modus etiam ignem applicandi, variat ejus effectum.
Sic quaedam, si tota simul incalescant, liquefiunt; sed
si valida flamma ipsorum superficiem lambat, illam in
calcem convertit. Quippe corpora omnia dura, quae
sola ignis actione in pulverem minutissimum reducuntur,
fractis scilicet vel expulsis tenuioribus quibusdam
eorum particulis, quae reliquas simul jungebant, vulgo
apud Chymicos dicuntur in calcem verti. Nec alia inter
cineres et calcem differentia est, quam quod cineres
sint reliquiae eorum corporum, quorum magna
pars igne consumta est, calx vero sit eorum, quae fere
tota post absolutam ustionem manent.
Descartes PPh 269