— 268 —
CXX.
De aquis ardentibus,
insipidis, acidis
.
      Et quidem particulae, quae sic exhalantur, in varia
genera distinguuntur. Nam primo, ut eas omittam
quae sunt adeo mobiles et tenues, ut solae nullum corpus
praeter aërem conflare possint, post ipsas omnium
tenuissimae, quaeque facillime exhalantur, sunt illae
quae Chymicorum vasis undique accurate clausis exceptae,
ac simul collectae, componunt aquas ardentes,
sive spiritus, quales ex vino, tritico, aliisque multis
corporibus elici solent. Sequuntur deinde aquae dulces
sive insipidae, quales sunt eae quae ex plantis aliisve corporibus
destillantur. Tertio loco sunt aquae erodentes
et acidae, sive succi acres; qui ex salibus non sine magna
ignis vi educuntur.
Descartes PPh 268