— 268 —
CXIX.
Quaenam siccentur
et durescant.

      Corpora autem quibus insunt multae particulae tenues,
flexiles, lubricae, aliis crassioribus aut ramosis
intertextae, sed non valde firmiter annexae, igni admota
illas exhalant, hocque ipso siccantur. Nihil enim aliud
est siccum esse, quam carere fluidis illis particulis,
quae, cum simul sunt congregatae, aquam aliumve liquorem
componunt. Atque hae fluidae particulae, durorum
corporum meatibus inclusae, illos dilatant,
aliasque ipsorum particulas motu suo concutiunt:
quod eorum duritiem tollit, vel saltem imminuit; sed
iis exhalatis, aliae quae remanent, arctius jungi et firmius
necti solent, sicque corpora durescunt.
Descartes PPh 268