— 267 —
CXVII.
De reliquis ignis
effectibus.

      Nunc veniamus ad eos ignis effectus, qui nondum
ex modis quibus oritur et conservatur, potuerunt
agnosci. Quippe jam ex dictis patet, quomodo luceat,
quomodo calefaciat, quomodo corpora omnia, quibus
alitur, in multas particulas dissolvat; nec non etiam,
quomodo ex istis corporibus primo loco maxime tenues
et lubricae, deinde aliae non quidem forte prioribus
crassiores, sed magis ramosae atque implexae
particulae egrediantur, eae scilicet quae, caminorum parietibus
adhaerentes, fuliginem componunt; solaeque
omnium crassissimae in cineres remaneant. Sed superest
ut breviter ostendamus, quo pacto ejusdem ignis vi,
quaedam ex corporibus quibus non alitur, liquescunt
et bulliunt, alia siccantur et durescunt, alia exhalantur,
alia in calcem, alia in vitrum convertuntur.
Descartes PPh 267