— 266 —
Nempe in loco
subterraneo et arctissime clauso, ubi nullis vel minimis
ventis aër unquam commovebatur, potuit fortasse
contingere, ut multae ramosae fuliginis particulae
circa flammam lucernae colligerentur, quae sibi mutuo
incumbentes manerent immotae, atque ita exiguum
quasi fornicem componentes, sufficerent ad impediendum,
ne aër circumjacens istam flammam obrueret ac
— 267 —
suffocaret; nec non etiam ad ejusdem flammae vim sic
frangendam et obtundendam, ut nullas amplius olei
vel ellychnii particulas, si quae adhuc residuae erant,
possent inflammare. Quo fiebat, ut materia primi
elementi, sola ibi remanens, et tanquam in exigua
quadam stella celerrime semper gyrans, undique a se
repelleret globulos secundi, quibus solis, inter particulas
circumpositae fuliginis, transitus adhuc patebat,
sicque lumen per totum conditorium diffunderet: exiguum
quidem et subobscurum, sed quod externi aëris
motu, cum locus aperiretur, facile vires posset resumere,
ac fuligine discussa lucernam ardentem exhibere.
Descartes PPh 266-267