— 266 —
CXVI.
De lucernis diutissime
ardentibus.
      Post illum ignem, qui omnium minime durabilis
est, consideremus an dari possit aliquis alius, qui e
contra sine ullo alimento diutissime perseveret: ut
narratur de lucernis quibusdam, quae aliquando in
hypogaeis, ubi mortuorum corpora servabantur, post
multos annos inventae sunt accensae. [>]
Descartes PPh 266