— 266 —
Ita carbonis resistentia valde auget
celeritatem, qua nitri particulae in flammam erumpunt;
et granorum distinctio necessaria est, ut satis
magnos circa se habeant meatus, per quos flamma
pulveris primum accensi ad multas pulveris residui
partes libere accedat.
Descartes PPh 266