— 266 —
Nam cum, exempli causa, in bellico tormento, pauca
quaedam pulveris grana, ellychnii, alteriusve fomitis
igne contacta, prima omnium accenduntur, flamma
ex iis erumpens, in minimo temporis momento, per
omnia granorum circumjacentium intervalla dispergitur;
ac deinde, quamvis non tam subito ad interiores
ipsorum partes possit penetrare, quia tamen eodem
tempore multa attingit, efficit ut multa simul
incendantur et dilatentur, sicque magna vi tormentum
explodant.
Descartes PPh 266