— 3nn —
excellentissime princeps

      Maximo merito Tuo, Excellentissime
Princeps
, Joh. Baptista Philomarine,
Notas hasce in duos Libros de Principiis
Humanitatis Tibi do dedicoque, qui Te
ab ineunte adolescentia humanitatis studiis
erudivi: deinde in Tuas cum
Foemina primaria Maria Victoria Caracciola ex Sancteramensium
Marchionibus Nuptias Epitalamicum
Carmen pro his Humanitatis Principiis edidi: demum de
iisdem domi Tuae, quo complures Nobilissimi Adolescentes,
Virique Principes qua ingenio, qua judicio, qua doctrina
et interiori eruditione ornatissimi, Tibi sive amicitia,
sive genere, sive affinitate conjunctissimi conveniebant,
disserui. Accedit Tui praeclarissimi Generis
dignitas, de cujus Familia ab Seculo usque
VIII. antiquissima
extant testimonia nobilitatis, ultra quod tempus
ea de re gravissimi Scriptores certa documenta ferme
desperant. At vero tuam ad mille annos praeclarae Originis
vetustatem cum publica Tuorum Majorum munificentia,
tum amplissimarum opum perpetua successio conservarunt.
Fundus enim Sacrarj publici ab seculo usque
X.
— 4nn —
ex tuae Gentis jure, Divo Januario aliisque Urbis
Neap. Tutelaribus Divis donatus, et priorum duum,
et octo posteriorum seculorum de tua Nobilissima Gente
monumenta custodivit: atque ea ipsa publica largitas,
et magnificum praeterea Collegj Soc. Jes. in hac Urbe
Templum, munificentia Thomae Philomarini, Roccae
Principis a fundamentis extructum servabunt posteris.
Perpetuus autem Tuae amplissimae Domus splendor ab
Thoma Philomarino, Magno Regni Neap. Senescallo, et

Ferdinandi I. summo armorum Duce luculentior effulget;
qui Juliani VIII. et primus Roccae Aspidis Dominus, a
quo Tu
VIII. Princeps numeraris; quindecim perpetua
serie Majores amplis ditionibus florentes pollentesque Tibi
conjungit. Sed et opum splendor, et publicorum operum
munificentia in piam caussam maxime, rerum humanarum
felicia tempora protestantur: illa vero gloriae
argumenta sunt magis propria, quae hanc ipsam temporum
peperere felicitatem, praeclari sapientia, et virtute
Viri, qui in maximis nostrorum Regum, et Summorum
Pontificum temporibus duo summa Italiae decora, Neapolitanum
Regnum, et Summum Pontificatum defensarunt.

Vico Notae 3nn-4nn