— 264 —
CXIV.
De carbone.
      Sulphuri autem et nitro carbo admiscetur, atque
ex hac mistura, humore aliquo aspersa, granula sive
pilulae fiunt, quae deinde exsiccantur. Quippe in carbone
— 265 —
multi sunt meatus: tum quia plurimi antea fuerunt
in corporibus, quorum ustione factus est, tum
etiam quia, cum corpora ista urebantur, multum fumi
ex iis evolavit. Et duo particularum genera duntaxat
in eo reperiuntur: unum est crassiuscularum, quae,
cum solae sunt, cineres componunt; aliud tenuiorum,
quae facile quidem ignescunt, quia jam ante ignis vi
fuerunt commotae, sed longis et multiplicibus ramis
implexae, non sine aliqua vi disjungi possunt: ut patet
ex eo, quod aliis in fumum praecedente ustione abeuntibus,
ipsae ultimae remanserunt.
Descartes PPh 264-265