— 264 —
CXIII.
Cur flamma hujus pulveris
valde dilatetur,
et praecipue agat versus
superiora.

      Et quoniam harum nitri particularum singulae multum
spatii exigunt, ad circulos sui motus describendos,
hinc fit, ut hujus pulveris flamma plurimum dilatetur;
et quia circulos istos describunt ea cuspide,
quae sursum versus erecta est, hinc tota ejus vis tendit
ad superiora; et cum valde siccus et subtilis est, innoxie
in manu potest accendi.
Descartes PPh 264