— 264 —
CXII.
De motu particularum
nitri.

      Atque hae nitri particulae, qua parte sunt crassiores,
gravitate sua deorsum tendunt, earumque ideo praecipuus
motus est in parte acutiore, quae sursum erecta,

ut in B, agitur in gyrum, primo
exiguum, ut in C; sed qui (nisi
quid impediat) statim fit major,
ut in D; cum interim sulphuris particulae, celerrime
versus omnes partes latae, ad alias nitri particulas brevissimo
tempore perveniunt.
Descartes PPh 264