— 264 —
CXI.
De sulphuris et nitri
conjunctione.
      Et quantum ad magnitudinem particularum, putandum
est talem esse inter illas proportionem, ut
eae succorum acrium, quae sunt in sulphure, a primo
elemento commotae, facillime globulos secundi ex
intervallis ramulorum materiae oleagineae excutiant,
simulque nitri particulas, quae ipsis sunt crassiores,
exagitent.
Descartes PPh 264