— 263 —
CIX.
De pulvere tormentario
ex sulphure, nitro et
carbone confecto; ac
primo de sulphure.

      Nihil vero celerius ignem concipit, nec minus diu
illum conservat, quam pulvis tormentarius, ex sulphure,
nitro, et carbone confectus. Quippe vel solum
sulphur quam-maxime inflammabile est, quia constat
particulis succorum acrium, quae tam tenuibus et spissis
materiae oleagineae ramulis sunt involutae, ut permulti
meatus inter istos ramulos soli primo elemento
pateant. Unde fit, ut etiam ad usum medicinae sulphur
calidissimum censeatur.
Descartes PPh 263