— 263 —
CVIII.
Cur ignis aliquandiu in
prunis se conservet.

      Vel certe ignis, si nullam talem materiam circa se habet,
non conservatur, nisi quatenus inclusus poris corporis
cui inhaeret, tempore aliquo eget ad omnes ejus
particulas ita dissolvendas, ut se ab iis possit liberare.
Hocque videre est in carbonibus accensis, qui cineribus
tecti, per multas horas ignem retinent, propter
hoc solum, quod ille ignis insit quibusdam particulis
tenuibus et ramosis, quae aliis crassioribus implicatae,
quamvis celerrime agitentur, non tamen nisi unae post
alias egredi possunt; ac forte priusquam ita egrediantur,
longo motu deteri, et singulae in plures alias dividi
debent.
Descartes PPh 263