— 263 —
CVII.
Cur quaedam inflammentur,
alia non.

      Et cum ejusmodi particulae, quae ex corpore, quod
uritur, simul egrediuntur, sunt tam multae ut vim habeant
globulos coelestes ex aliquo aëris vicini spatio
expellendi, spatium illud flamma implent. Si vero sint
pauciores, fit ignis sine flamma, qui vel paulatim per
fomitis sui meatus serpit, cum materiam quam possit
depascere, ibi nanciscitur: ut in istis funibus sive ellychniis
quorum usus est in bello ad tormentorum pulverem
incendendum.
Descartes PPh 263