— 262 —
CVI.
Qualia sint corpora
quae facile uruntur.

      Illa autem quae alendo igni communiter adhibentur,
ut ligna et similia, constant variis particulis, quarum
quaedam sunt tenuissimae, aliae paullo crassiores,
et gradatim aliae crassiores, et pleraeque sunt ramosae,
magnique meatus ipsas interjacent: quo fit ut ignis
particulae, meatus istos ingressae, primo quidem tenuissimas,
ac deinde etiam mediocres, et earum ope
crassiores celerrime commoveant; sicque globulos coelestes,
primo ex angustioribus intervallis, ac deinde
etiam ex reliquis excutiant; ipsasque omnes (solis
crassissimis exceptis, ex quibus cineres fiunt) secum
abripiant.
Descartes PPh 262