— 261 —
CIII.
Cur spiritus vini facillime
ardeat.
      Et quidem spiritus vini facillime alit flammam,
quia non constat, nisi particulis valde tenuibus, et
quia in iis ramuli quidam sunt, tam breves quidem
et flexiles, ut sibi mutuo non adhaereant: tunc enim
spiritus in oleum verteretur; sed tales ut multa perexigua
spatia circa se relinquant, quae non a globulis
— 262 —
secundi elementi, sed a sola materia primi possint occupari.
Descartes PPh 261-262