— 261 —
CI.
Quid requiratur, ut
aliquod corpus alendo
igni aptum sit.

      Alterum quod ad ignis conservationem requiritur,
est, ut adhaereat alicui corpori, ex quo nova materia
possit ad illum accedere, in locum fumi abeuntis:
ideoque istud corpus debet in se habere multas particulas
satis tenues, pro ratione ignis conservandi;
easque inter se, vel etiam aliis crassioribus, ita junctas,
ut impulsu particularum illius ignis, cum ab invicem,
tum etiam a vicinis secundi elementi globulis
sejungi possint, sicque in ignem converti.
CII.
Cur flamma ex spiritu
vini linteum non urat.

      Dico particulas istius corporis esse debere satis tenues,
pro ratione ignis conservandi; nam, exempli
causa, si vini spiritus linteo aspersus flammam conceperit,
depascet quidem haec flamma tenuissima totum
istum vini spiritum, sed linteum, quod alius ignis facile
combureret, non attinget: quoniam ejus particulae
non sunt satis tenues, ut ab ea moveri possint.
Descartes PPh 261